- SERTORIUS
- I.SERTORIUSFontanerius, Anglus, flornit saecul. 14. Franciscani Ordin. minister Generalis creatus, A. C. 1356. dein Archiepiscopus Ravennae, sub Innocentio VI. evasit, purpurâque donatus, obiit A. C. 1362. Scripsit Commentat. in Augustin. de Civ. Dei, item in varios S. Scripturae libros, Homilias, etc. Willotus, in Athen. Franc. Trithem. de Scr. Eccl. Pitseus de ill. Angl. Script. etc.II.SERTORIUSNursiâ oriundus, partium Marianarum fuit una cum Cinna: quibus iunctus Romam cepit, An. 667. Urb. Cond. moderatius tamen se gessit, quam alii; Syllâ redeunte a bello Mithridatico, utbeque potitô, ipse quoque in Hispaniam aufugit, ubi brevi tempore ob virturem sibi gratiam earum gentium conciliavita: Traditur per eum Hispanos disciplinam rei militaris Romanam didicisse, ac fortiores deinde fuisse. Nam praeter artem rei militaris abstinentissimus etiam voluptatum, tum religiosus est habitus, quod cervam quandam secum in expeditiombus haberet sequentem, quam Dianae numen dicebat esse, ex eâque responsa accipere, resque gerendas auspicari. Quare dux Lusitanorum delectus, parvis copiis multas urbes subegit, sed et 4. Romanorum duces contra se missos, variis cladibus adflixit. Primo enim Cortam navali praeliô superavit, Phidiam Hispaniae praetorem cum 2. mill. civium Romanorum interfecit: Domitium proconsulem contrivit; postremo Traianum a Metello missum cum toto exercitu delevit. Denique Pompeio fertiter resistens, a Perpennâ socio belli ac eiusdem factionis per proditionem in cena interfectus est, Oscae, in Arragonia, Ann. 681. Hic antequam ad bellum se applicaret, Eloquentiae varia iuvenis exhibuit specimina. Vellei. Paterc. l. 2. c. 30. 90. Liv. Epit. l. 90. Florus, l. 3. c. 5. 21. 22. sed imprimis vide Plut. in Sertorio. Lucan. l. 2. v. 549Quique feros movit Sertorius exul Iberos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.